monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 05, 2
Nisi homini Deus placuerit, Deus non erit ; homo iam Deo propitius esse debebit. Tiberius ergo, cuius tempore nomen christianum in saeculum introivit, annuntiatum sibi ex Syria Palaestina, quod illic veritatem illius divinitatis revelaverat , detulit ad senatum cum praerogativa suffragii sui . Senatus, quia non ipse probaverat, respuit; Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus christianorum.